monumenta.ch > Hieronymus > sectio 13 > csg48.299 > sectio 20 > bsbClm6329.158 > sectio 18

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 7, 1, 18
hoc loco dixit LATRO rem valde laudatam: 'dixisses' inquit 'te non posse'; ita tu nesciebas? putasti me posse occidere? quid ergo sic loquebaris, tam(quam) unum parricidi condemnasses? deinde, an punierit fratrem: hic descriptio supplicii, quod dixit gravius etiam culleo fuisse, et adiecit hodie(que) illum poenas dare inter barbaros inclusum, 'per quos necesse est illi patria, populo, lare carere; sed ne per illos quidem necesse est parricidium facere.' Hac divisione usi sunt, quibus placuit damnati causam non defendere et tantum suam agere. alia usi sunt, quibus placuit et illius causam defendere. inter quos et GEMINUS VARIUS fuit, qui aiebat adulescentem optimam causam habere, si non occidit fratrem etiam nocentem, meliorem tamen, si non occidit innocentem (patitur autem materia).